Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 5: Versus 14

Sed regnavit.Non imputabatur, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen, cum minus videretur.Qui est forma.Adam est forma Christi: quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem; et sicut ex latere illius formata est Eva, sic ex hujus latere profluxerunt sacramenta, per quae salvatur Ecclesia. Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis justitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert, quam ille mali: et ideo magis potest salvare quam ille perdere.
(* Traductions européennes)